Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 8
1 Iam hinc statim a Romanis adversum Samnitas, gentem opibus armisque validam, pro Campanis et Sedicinis bella suscepta sunt. Samniticum bellum ancipiti statu gestum Pyrrhus vel maximus Romani nominis hostis excepit; Pyrrhi bellum mox Punicum consecutum est:
2 et quamvis numquam post mortem Numae a bellorum cladibus fuisse cessatum patentes semper Iani portae indicent, ex eo tamen veluti per meridiem toto inpressus caelo malorum fervor incanduit.
3 porro autem, inchoato semel bello Punico utrum aliquando bella caedes ruinae atque omnia infandarum mortium genera nisi Caesare Augusto imperante cessaverint, inquirat inveniat prodat quisquis infamanda Christiana tempora putat.
4 absque illo tamen inter bella Punica unius anni veluti avis praetervolantis excursu Romani propter clausas Iani portas inter febres morbosque reipublicae ad hoc brevissimo pacis signo velut tenuissimo aquae gelidae haustu inlecti sunt, ut in peius recalescentes multo gravius vehementiusque adflictarentur.
5 At vero, si indubitatissime constat sub Augusto primum Caesare post Parthicam pacem universum terrarum orbem positis armis abolitisque discordiis generali pace et nova quiete conpositum Romanis paruisse legibus, Romana iura quam propria arma maluisse spretisque ducibus suis iudices elegisse Romanos,
6 postremo omnibus gentibus, cunctis provinciis, innumeris civitatibus, infinitis populis, totis terris unam fuisse voluntatem libero honestoque studio inservire paci atque in commune consulere - quod prius ne una quidem civitas unusve populus civium vel, quod maius est, una domus fratrum iugiter habere potuisset -;
7 quodsi etiam, cum imperante Caesare ista provenerint, in ipso imperio Caesaris inluxisse ortum in hoc mundo Domini nostri Iesu Christi liquidissima probatione manifestum est:
8 inviti licet illi, quos in blasphemiam urguebat invidia, cognoscere faterique cogentur, pacem istam totius mundi et tranquillissimam serenitatem non magnitudine Caesaris sed potestate filii Dei, qui in diebus Caesaris apparuit, exstitisse nec unius urbis imperatori sed creatori orbis universi orbem ipsum generali cognitione paruisse, qui, sicut sol oriens diem luce perfundit, ita adveniens misericorditer extenta mundum pace vestierit. quod plenius, cum ad id ipso perficiente Domino ventum fuerit, proferetur.